C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio etvel plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic haec. commovendi.