In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum; atque haec quidem in corpore; animi autem aut quem ad modum adfecti sint, virtutibus vitiis, artibus inertiis, aut quem ad modum commoti, cupiditate metu, voluptate molestia. Atque haec quidem in natura spectantur; in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea quae sunt his contraria.