est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem. Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non vulgaria supralata in primisque translata. Haec in singulis verbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, ut plura videantur.