P. Probabile inventum ad faciendam fidem. C. Quo modo igitur duo genera ista dividis? P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in ipsa re. C. Testimoniorum quae genera sunt? P. Divinum et humanum; divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.