in communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.