sunt autem alii quidam ficti animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum; in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis. Atque haec quidem virtutum. Vitiorum autem sunt genera contraria.