conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.