nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus