nonne respondebis? Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges. Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent i, qui et Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus.