in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum.