'Animorum nulla in terris origo inveniri potest; nihil est. nec vero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens Ubi igitur aut qualis est ista mens?