Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est? Utrisque. Est miserum igitur, quoniam malum. Certe. Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur, Mihi ita videtur. Nemo ergo non miser. Prorsus nemo. Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes—moriendum est enim omnibus—, esset tamen Ita prorsus existimo. Dic quaeso: