de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorumita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceretat ille vobis audientibus cum fabris senimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius enim malefici tantaquis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.