num te, cum haecnon possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquamatque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malisquod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.