exposui, patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbeveritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus austro