qui autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? an verebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina? tam autem eras excors ut tota in oratione tuavitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. ita quod proprie meum estnam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari.