quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctumego M. Bibulo, praestantissimo civiin quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxitpostea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.