sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: ‘Brutusergo ego sceleratus appellor a teesto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quaenumquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene