intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddamquid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandreamqui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domusdomum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas.