at quam crebro usurpat: ‘et consul et Antonius!’ hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homoquid est enimnam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se etnumquam dixitdixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.