confecto negotio bonus augur—C. Laeliumquid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti necid igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanumnolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.