quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? at ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatisomne autem crimen tuumat ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetrasquid enim me interponerem audaciae tuae, quam