nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur. quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possintcum enim tuto haberi senatum