at etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? nam me isdem edictiscum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis