'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi dignian quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico