quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestiusqui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Anniushunc quoque felicem! hanc enim habebat sempernihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilianon habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.