hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. quam ob rem non Asiae nomen obiciendummeruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiammaledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit.