tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam minus in Q.Quinto Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M.Marco Aemilio. etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua