omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquamsed quaestura utriusque prope modum pari momentohabuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere