itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minusquod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandilicet consulere?' iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnesdifficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo meetenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamenQua de re agitur' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare