num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaequeimperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deligunturqua re gravis est illa oratio: 'me saucium recreavit, me praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cumhoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tamnam quid ego dicam populum ac volgus imperitorumminus est mirandum. quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L.Lucio Murenae apud populum profuisse.