et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatoremprimum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem a spenescio quo pacto semper hoc fit — neque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus — simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur.