at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorumhaec homines tenuiores praemia commodaque