qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q.Quinto Tubero. is, cum epulum Q.Quintus Maximus P.Publii Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis,