sed quid eius matremibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitusat habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C.Gaium Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum