ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in