sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen quid hoc? simile est, inquam quasi in operto dicas fuisse. — quid inquit homini Arpinati cum aquis calidis? narra inquam patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit; nosti enim Marianas. quousque inquit hunc regem feremus? Regem appellas inquam cum Rex tui mentionem nullam fecerit?; ille autem Regis hereditatem spe devorarat. domum inquit emisti. putes inquam dicere: iudices emisti. iuranti inquit tibi non crediderunt. mihi vero inquam xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt. Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.