atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.