nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. quid ergo? istos inquies mercede conductos habebimus? quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, ἅλισ σπουδῆσ.