quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? omnes mihi meisquequid me reducem esse voluistis? an ut inspectantenolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. nam qui possum putare me restitutumVtinam di immortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie— utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul