at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de requid ergo tulit? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum estat constat. A quo? at paretvidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tammihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos innam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.