videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabaturres loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.