laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audirequin etiam fuit audiendusnon poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari