sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihinegant intueri lucem esse fasin qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputantnempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.