an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unusquo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbisqui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurusin curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.