iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quoquid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper pro