atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet etfaciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim. si hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeantsed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit. itaque hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.