ego me a C. Caesare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; sed nunc isdem vobis adsentior cum quibus antea sentiebam. vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Caesari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat? reduxit ordo amplissimus, et ordo is qui est etvos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quam diu C. Caesaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus coniunctum videbatis: postea quam rebus gestis