at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum inadiumento fuerintnam ipse Caesar quid est cur in provinciaamoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longiusan reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missusan dies auget eius desiderium, an magisqua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.