ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. quae cum gravia sunt tum ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honoressineminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. sed homines aut propter indignitatem